4575. [a]. De repraesentatione forcipis Magicum Supra caput satis alte, arte magica repraesentabatur forceps (sax)*, et nesciebam quid significaret, sed instruebar quod quamdiu forceps ibi apparet aperta vulva pertinaciter appercipiatur, tunc enim infernales sunt in phantasia tali, inde forceps apparet, estque magicum. * = forfices (vox suecica)