4574. [a]. De spiritibus qui adimunt cogitandi vitam aliis Sunt spiritus, qui in mundo conversati sunt cum aliis absque ullo fine alio, nec jucundo, quam quod adsint, nulla alia vita praediti; sunt duplicis generis, quidam audiunt alios loquentes absque fine aliquo quam ut audiant, quidam loquuntur ita, absque fine aliquo, quam ut excitent et recitent ea quae sciunt ab altero; sunt distincti, qui audiunt superne, antrorsum paulo ad sinistrum, [et] qui loquuntur inferius propius ad caput: quoties loquuti primum indigestionis quoddam ventriculi subiit, sic ut stomachum tetre afficerent, tum simul demserunt aliis et mihi omnem vitam cogitationis; quia absque fine et usu; in fine et usu est vita, et talis vita; cum videbant aliquid quod alii percipiebant vel quod dicere vellem, illi interrogabant id: praeterea non mali, sed sunt molestissimi.