Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4573

Previous Number Next Number See English 

4573. [a]. De Jesuitis albis Sunt Jesuitae qui omnia obtinere voluerunt in vita corporis per preces, ut sic aliis imperarent in vita corporis, et in altera, sic ut preces essent fine sui, orando suo modo ex libris suis qui in quotidiano usu, quos quotidie legunt, secundum ordinationem Ecclesiasticam: ii apparent parvi, candido amictu, antrorsum prope terram paulo ad sinistrum, descendunt in suum infernum per scalas, et ascendunt per scalas, sicut repraesentantur angeli visi per scalam Jacobo [Gen. XXVIII: 12] ; ascendebant et tunc visi stantes ordine cum libris in manibus legendo. Illi possunt decipere insontes; sed quia lectio et oratio spectat semet, inde concludi potest quales sunt, tum quod se justos esse putent a semet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church