4576. [a]. De repraesentatione humeri Magicum Magice etiam repraesentantur humeri, lati sinistrorsum et dextrorsum, sicut humeri hominis, hoc ad dextrum plano humeri humani; apparent sicut nudi asserini, qui cum apparent, indicium est quod magi cogitent de reflectendis illis quae alii cogitant et loquelae aliunde, cum loquutus fui, tunc movebatur humerus dexter, et sic reflectebantur ideae cogitationis et loquelae aliunde seu ad alios, nec dirigebatur versus eum ad quem loquutus: cum hoc intendunt magi, tales humeri ibi loci sistuntur.