4562. [a]. Habere secum sibi videtur chartam, et quod observat, inscribit, sed modus quo inscribit mihi ostensus, nempe per lineas circumductas ad fines, fortassis talis scriptura apud eos respondet eorum linguae, hoc ei licet, ut quae observanda melius ejus memoriae imprimantur; quod revideat illa, non scio, si revideat fortassis tunc aliqua revocantur in memoria ei conducibilia. Paulo demum data habitatio per se supra ad sinistrum, sed usque per vices voluit tumultuari, tandem inferius delatus est, ubi nescit quod fuerit Paulus.