Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4563

Previous Number Next Number See English 

4563. [a]. Quod mali spiritus rationalitatem habeant Miratus quod mali spiritus etiam percipere possint quid bonum et verum, ac plane convinci usque ad confessionem quod hoc bonum et verum sit, tam morale quam spirituale; et hoc secundum dotem quam habuerunt in vita corporis. Putavi inde quod ii essent boni, vel quod boni fieri possent, sed cum ex illo statu elapsi sunt, et redierunt in vitam mali, seu in naturam suam, fuerunt diaboli, et quidam inter pessimos: sic ut facultas sciendi sit separatum quid, per quam possunt percipere bonum et verum, et quia non se conjungit hoc cum vita eorum mala, ideo separatur ab iis, cum in vitam mali redeunt. Inde est quod pessimi infernales possint quandoque tam bene ratiocinari imo producere vera, cum in eo statu, ac boni, sed usque sunt infernales, sicut Ad. Lej. qui inter pessimos infernales, is quandoque ita hausit vera per deductiones ex naturalibus, ut prorsus convinceretur, sed usque inter pessimos infernales.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church