4561. [a]. De Paulo Paulus dum vixit nihil cogitavit de altera vita quam mundane; gloriam mundanam putabat ibi fore, nesciens quid esset gloria coelestis, et num esset aliquid, et putavit sic quod is esset qui introduceret omnes in coelum, et quod Dominus acceptaret eos a semet; praeter quod meruisse prae aliis putavit; propter eam gloriam nempe mundanam, ut maximus esset, subiit tot pericula et punitiones, ita ex alia causa, quam Dominus docuit, quod nempe qui maximus esse vellet is non intraret, sed qui minimus, et quod ultimi erunt primi [Matth XVIII: 1-4, XIX: 30, XX: 16, XXII: 11; Marc. IX: 34-35, X: 31; Luc. IX: 46-48, XIII: 30, XXII: 24-26]. Inde est, quod is se consociavit aliquoties malis spiritibus et diabolis, ut sibi seorsum coelum infernale faceret, inde est, quod interiora Verbi rejiciat, quia sunt contra gloriam mundanam, et contra meritum.