Apocalypse Explained (Whitehead) n. 971

Previous Number Next Number See English 

971. [Vers. 5.] "Et audivi angelum aquarum dicentem."-Quod significet praedicationem justitiae Domini e regno Ipsius spirituali, constat ex significatione "angeli aquarum," quod sit regnum spirituale Domini; nam per "angelum" in Verbo significatur aliquid Domini, tum societas caelestis, et quoque caelum; hic per "angelum aquarum" significantur caeli ex quibus regnum spirituale Domini consistit; per "aquas" enim significantur vera, ita spiritualia; nam Divinum Verum in caelis est quod vocatur spirituale, Divinum autem Bonum vocatur caeleste. Sunt omnescaeli in bina regna distincti; unum vocatur regnum spirituale, alterum regnum caeleste: regnum spirituale consistit ex caelis et ibi angelis qui in Divino Vero sunt, ac illi caeli sunt in plaga meridionali et in plaga septentrionali; at regnum caeleste consistit ex caelis et ibi angelis qui in Divino Bono sunt, ac illi caeli sunt in plaga orientali et occidentali: regnum itaque spirituale, quod consistit ex caelis et ibi angelis qui in Divino Vero sunt, intelligitur per "angelum aquarum;" at caeleste regnum, quod consistit ex caelis et ibi angelis qui in Divino Bono sunt, intelligitur per "angelum ex altari," (de quo in versu septimo sequente,) per "altare" enim significatur Divinum Bonum. Quod "angelus aquarum" praedicaverit justitiam Domini, constat ex illis quae ab eo angelo dicta sunt, et quae sequuntur.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.) Quantum homo desistit a malis, ac fugit et aversatur illa ut peccata, tantum influit bonum a Domino; bonum quod influit, est affectio sciendi et intelligendi vera, et affectio volendi et faciendi bona. Sed homo non desistere potest a malis fugiendo et aversando illa a se, ipse enim est in malis ex nativitate, et inde ex natura; et non possunt mala ex se fugere mala, hoc enim foret sicut homo naturam suam fugeret, quod non datur: quapropter erit Dominus, qui Divinum Bonum ac Divinum Verum est, qui faciet ut homo illa fugiat: sed usque debet homo fugere mala sicut a se; quod enim homo facit sicut a se, hoc fit ejus, ac ei appropriatur sicut suum; quod autem facit non sicut a se, hoc nusquam fit ejus, et ei appropriatur. Quod a Domino venit ad hominem, hoc recipiendum est ab homine; et non recipi potest nisi illo conscio, hoc est, sicut a se; hoc reciprocum ad reformationem necessarium est. Inde est quod decem praecepta data sint, et quod ibi mandatum quod homo non colet alios deos, non profanabit nomen Dei, non furabitur, non adulterabitur, non occidet, non concupiscet domum, uxorem, servos aliorum; ita quod homo desistet ab illis faciendis, cogitando, quando amor mali allectat et incitat, quod non facienda sint quia sunt peccata contra Deum, ac in se infernalia. Quantum itaque homo fugit illa, tantum intrat amor veri et boni a Domino; et hic amor facit ut homo fugiat et tandem aversetur mala illa sicut peccata: et quia amor veri et boni fugat illa mala, sequitur quod homo non a se sed a Domino fugiat illa; nam amor veri et boni est a Domino: si homo fugit illa ex solo timore pro inferno, mala quidem removentur, sed tamen loco illorum bona non succedunt, nam cum recedit timor redeunt mala.

[3] Soli homini datum est cogitare sicut ex se de bono et malo; ita quod bonum amandum et faciendum sit quia est Divinum ac permanet in aeternum, et quod malum odio habendum sit et non faciendum quia est diabolicum et permanet in aeternum. Ita cogitare non datum est alicui bestiae; bestia quidem potest facere bonum et fugere malum, sed non a se, verum vel ex instinctu, vel ex usu, vel ex timore; sed nusquam a cogitatione quod sit tale bonum aut quod sit tale malum, ita a se: quare qui volunt ut homo non fugiat mala sicut a se, nec faciat bona sicut a se, sed ex influxu imperceptibili, aut ex imputatione meriti Domini, illi volunt ut homo absque cogitatione, perceptione et affectione veri et boni vivat, sicut bestia. Quod ita sit, ex multiplici experientia in mundo spirituali mihi manifestatum est. Omnis homo post mortem ibi praeparatur vel ad caelum vel ad infernum; ei homini qui praeparatur ad caelum, removentur mala; et ei qui praeparatur ad infernum, removentur bona; et omnes remotiones fiunt sicut ab illis. Similiter illi qui mala faciunt, per poenas adiguntur ut rejiciant illa sicut a se; si non sicut a se, poenae nihil conducunt. Inde patuit quod qui remittunt manus, exspectando influxum aut imputationem meriti Domini, permaneant in statu sui mali, ac remittant manus in aeternum.

[4] Fugere mala ut peccata est fugere societates infernales quae in illis sunt; et fugere illas non potest homo nisi aversetur illas, et inde se avertat ab illis, et ex aversatione avertere se ab illis non potest homo nisi amet bonum, et ex illo amore non velit malum: nam homo sive volet malum, sive volet bonum; quantum vult bonum tantum non vult malum, ac velle bonum datur per facere praecepta decalogi suae religionis, ac vivere secundum illa.

[5] Quoniam homo desistet a malis ut peccatis sicut a se, ideo decem illa praecepta fuerunt a Domino inscripta binis tabulis, et illae vocatae foedus; ita namque initum est hoc foedus, sicut solent iniri foedera inter binos, quod nempe unus dicat et alter acceptet, et qui acceptat consentiat; si non consentit, foedus non constabilitum est; consentire hic est cogitare, velle et facere sicut a se. Ut homo cogitet fugere malum et facere bonum sicut a se, hoc non homo facit, sed Dominus: quod Dominus hoc faciat, est propter reciprocum et inde conjunctionem; nam Divinus Domini Amor talis est ut velit ut sua sint hominis; et quia non possunt esse hominis, sunt enim Divina, ideo facit ut sint sicut hominis. Ex eo fit conjunctio reciproca; nempe, ut homo sit in Domino ac Dominus in homine, secundum Ipsius Domini verba apud Johannem (cap. xiv. 20); hoc non dari potest, nisi aliquid sicut hominis sit in conjunctione. Quod homo facit sicut ex se, hoc facit sicut ex sua voluntate, ex sua affectione, ex suo libero, proinde ex sua vita; haec nisi afforent a parte hominis sicut ejus, non esset receptivum, quia non aliquod reactivum, inde nec foedus, nec conjunctio; immo nusquam aliqua imputatio quod fecerit malum aut bonum, seu quod crediderit verum aut falsum, ita quod alicui infernum sit propter mala opera ex merito, aut quod alicui caelum sit propter bona opera ex gratia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church