Apocalypse Explained (Whitehead) n. 970

Previous Number Next Number See English 

970. "Et factus est sanguis."-Quod significet quod deperdita sit ex falsificatis constat ex significatione "sanguinis," quod sit verum falsificatum (ut supra, n. 966); quare per quod "fluvii et fontes facti sint sanguis," significatur quod facultas intelligendi vera Verbi deperdita sit ex falsificatis. Est quidem unicuivis homini facultas intelligendi vera, nam haec facultas est per quam homo distinguitur a bestiis; haec quoque residua est apud omnem hominem, etiam malum, nam illa est spirituale hominis, et ipsissimum medium regenerationis ejus: homo enim per vera regeneratur a Domino; quae nisi posset intelligere, non posset recipere, et sic reformari; nam recipere quod non potest intelligere, non conducit. Quod ita sit, etiam confirmatum est per experientiam in mundo spirituali. Ventilatum est inter spiritus num unicuivis sit facultas intelligendi vera; et tunc assumptus est infernalis spiritus in testem, num intelligeret vera caeli; et compertum est quod illa intellexerit cum audivit, tam bene quam spiritus bonus; sed quod usque noluerit intelligere, aversabatur enim illa, quia erant opposita malis et inde falsis quae ei erant jucunda: et dictum est quod homo per illam facultatem conjunctionem cum Domino habeat, quoniam illa facultas est propria homini. Quod dicatur facultas illa deperdita esse ex falsificatis, est quia illi qui falsificaverunt Verbum non volunt intelligere ipsa vera; et qui non volunt, sunt tanquam non possint; tametsi possunt, modo velint: dum enim mens eorum in oppositis haeret, rejicit vera, et sicut surdus non audit illa; at dum opposita removentur, tunc fit sicut aperiuntur surdo aures. Haec dicta sunt ut sciatur quomodo intelligendum est quod facultas intelligendi vera Verbi sit deperdita ex falsificatis.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.) Supra dictum est quod communicatio cum caelo non detur, priusquam remota sunt mala et inde falsa quibus mens naturalis obstipata est; sunt enim illa sicut nigrae nubes inter solem et oculum, aut sicut paries inter lucem caeli et inter lumen ex candela in conclavi; homo enim est sicut inclusus conclavi, ubi ex candela videt, quamdiu est in lumine solius naturalis hominis; sed ut primum naturalis homo purificatus est a malis et inde falsis, tunc est sicut videat per fenestras in pariete illa quae caeli sunt ex luce ejus; nam ut primum remota sunt mala, tunc aperitur mens superior, quae vocatur mens spiritualis, quae in se spectata est typus seu imago caeli; per hanc influit Dominus, et facit ut videat ex luce caeli; et per hanc quoque reformat et denique regenerat naturalem hominem, ac implantat vera loco falsorum, et bona loco malorum ibi; hoc facit Dominus per amorem spiritualem, qui est amor veri et boni. Homo tunc in medio inter binos amores constitutus est, inter amorem mali et inter amorem boni; quando amor mali recedit, amor boni loco ejus succedit: amor mali unice recedit per vitam secundum praecepta decalogi, nempe ut desistat a malis ibi recensitis quia peccata sunt, ac denique ut fugiat illa sicut infernalia.

[3] Verbo, quamdiu homo non desistit a malis quia peccata sunt, mens spiritualis clausa est; ast ut primum homo desistit a malis quia peccata sunt, mens spiritualis aperitur, et cum illa mente etiam caelum; quo aperto homo in aliam lucem venit quoad omnia quae ecclesiae, caeli et vitae aeternae sunt, tametsi differentiam hujus lucis et prioris, quamdiu in mundo vivit, aegre potest animadvertere: causa est quia homo in mundo naturaliter cogitat etiam de spiritualibus, ac spiritualia naturalibus ideis inclusa sunt usque dum homo e naturali mundo in spiritualem transit, ubi tunc spiritualia recluduntur, percipiuntur et manifestantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church