Apocalypse Explained (Whitehead) n. 969

Previous Number Next Number See English 

969. [Vers. 4.] "Et tertius angelus effudit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum."-Quod significet statum ecclesiae manifestatum quoad facultatem intelligendi vera Verbi constat ex significatione "angeli effundentis phialam," quod sit status ecclesiae manifestatus (ut supra, n. 960, 961, 965): ex significatione "fluviorum," quod sint talia quae intelligentiae sunt, et inde quae facultatis intelligendi (de qua, n. 518); et ex significatione "fontium aquarum," quod sint vera Verbi (de qua, n. 483); exinde patet, quod per quod "tertius angelus effuderit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum," significetur status ecclesiae manifestatus quoad facultatem intelligendi vera Verbi.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.) Homo ita creatus est ut sit imago caeli et imago mundi, est enim microcosmus; nascitur homo a parentibus imago mundi, ac denuo nascitur ut sit imago caeli: denuo nasci est regenerari, ac regeneratur a Domino per vera ex Verbo et per vitam secundum illa. Homo imago mundi est quoad mentem suam naturalem, ac imago caeli est quoad mentem spiritualem; mens naturalis, quae est mundus, est infra, et mens spiritualis, quae est caelum, est supra. Mens naturalis est plena omnis generis malis, sicut furtis, adulteriis, homicidiis, falsis testimoniis, concupiscentiis, immo blasphemiis et profanationibus Dei. Haec mala et plura alia in illa mente resident, sunt enim amores illorum ibi, et inde jucunda cogitandi, volendi et faciendi illa; haec innata sunt illi menti ex parentibus, nam homo in ea quae in illa mente sunt nascitur et adolescit; coercetur modo per vincula juris civilis et per vincula vitae moralis, a faciendo illa, et sic a manifestando nisus pravae voluntatis suae. Quis non potest videre quod Dominus non possit e caelo influere apud hominem, ac docere illum et ducere illum, antequam illa mala remota sunt? Obstant enim, repellunt, pervertunt, et suffocant vera et bona caeli, quae e superiore instant, incumbunt, ac influere nituntur; mala enim sunt infernalia, et bona sunt caelestia, ac omne infernale flagrat odio contra omne caeleste.

[3] Inde nunc patet quod antequam Dominus e caelo cum caelo possit influere, et formare hominem ad imaginem caeli, necessario removenda sint mala, quae in mente naturali coacervata resident. Nunc quia primarium est ut removeantur mala, antequam homo doceri et duci possit a Domino, patet causa cur in octo praeceptis decalogi recenseantur mala opera quae non facienda sunt, non autem bona opera quae facienda. Bonum non existit una cum malo, nec existit priusquam remota sunt mala; prius non datur via e caelo in hominem: est enim homo sicut mare nigrum, cujus aquae utrinque removendae sunt, antequam Dominus in nube et in igne transitum det filiis Israelis: "mare" nigrum etiam significat infernum, "Pharao cum Aegyptiis" naturalem hominem, ac "filii Israelis" spiritualem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church