Apocalypse Explained (Whitehead) n. 972

Previous Number Next Number See English 

972. "Justus, Domine, es, qui est et qui erat." Quod significet Dominum quoad Divinum Bonum ad aeterno, constat ex significatione "justi," cum de Domino, quod sit Divinum Bonum, nam "justum" in Verbo dicitur de bono, et "sanctum" de vero (videatur [supra,] n. 204); et ex significatione "qui est et qui erat," quod sit infinitum et aeternum; "est" enim et "erat" est idem cum "Jehovah," et Dominus in Verbo vocatur Jehovah ex Divino Bono,ac Deus ex Divino Vero; ac esse, cum de Domino, est esse ex Se, quod est in Se; et existere, cum de Ipso, est etiam existere ex Se et in Se; et existere in sensu respectivo est esse in omnibus caeli et ecclesiae, quod fit per Divinum Verum; hoc esse intelligitur per aeternum; aeternum enim, cum de Domino, in caelo est absque idea temporis, aliter quam in mundo; est enim aeternum in idea angelica status Divinae existentiae, quae usque unum facit cum Divina essentia, quae est Jehovah. Infinitum quoad esse significatur per "est" in Jehovah, ac infinitum quoad existere significatur per "erat" in Jehovah. Infinitum existere, quod etiam est aeternum, est Divinum procedens, ex quo caelum et omne ejus. Divinum existere est etiam Divinum esse; dicitur existere respectu caeli, ubi omne in omnibus est.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.) Qui abstinet a furtis in lato sensu intellectis, immo qui fugit illa, ex alia causa quam ex religione et propter vitam aeternam, non purificatur ab illis, nam aliud non aperit caelum; Dominus enim per caelum removet mala apud hominem, sicut per caelum removet inferna. Sint pro exemplis administratores bonorum superiores et inferiores, negotiatores, judices, officiarii ex omni sorte, operarii, qui a furtis, hoc est, a lucrationibus et faenerationibus illicitis abstinent, tum illas fugiunt, propter aucupationem famae, et inde honoris aut lucri, propter leges civiles et morales; verbo, ex aliquo amore aut ex aliquo timore naturali, ita ex solis vinculis externis, et non ex religione; interiora illorum sunt usque plena furtis et rapinis, ac erumpunt dum externa vincula illis auferuntur, quod fit cum unoquovis post mortem: sinceritas et rectitudo illorum est modo larva, fucus et astus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church