True Christian Religion (Ager) n. 92

Previous Number Next Number See English 

92. (iv.) Quod Humanum, per quod Deus Se misit in mundum, sit Filius Dei. - Dominus frequenter dixit, quod Pater Ipsum miserit, ac quod missus sit a Patre:

(Ut Matth. x. 40; xv. 24; Joh. iii. 17, 34; v. 23, 24, 36-38; vi. 29, 39, 40, 44, 57; vii. 16, 18, 28, 29; viii. 16, 18, 29, 42; ix. 4; et persaepius alibi:) et hoc dicit, quia per "mitti in mundum" intelligitur descendere, et inter homines venire, et hoc factum est per humanum, quod per Mariam virginem assumpsit; et quoque Humanum est actualiter Filius Dei, quia a Jehovah Deo, ut Patre conceptum (secundum Luc., cap. i. 32, 35). Vocatur Filius Dei, Filius Hominis, et Filius Mariae; et per "Filium Dei" intelligitur Jehovah Deus in suo Humano, per "Filium Hominis" Dominus quoad Verbum, et per "Filium Mariae" proprie humanum quod assumpsit; quod per "Filium Dei" et per "Filium Hominis" illa duo intelligantur, in sequentibus demonstrabitur: quod per "Filium Mariae" intelligatur mere humanum, constat manifeste ex generatione hominum, quod anima sit ex patre, et corpus ex matre; semini enim patris inest anima, et haec induitur corpore apud matrem; seu quod idem, omne spirituale, quod homini est, a patre est, et omne materiale ei a matre est. Quoad Dominum, Divinum quod Ipsi fuit, a Jehovah Patre erat, et humanum Ipsi a matre; haec duo unita sunt Filius Dei. Quod ita sit, constat clare ex nativitate Domini, de qua hoc apud Lucam, "Angelus Gabriel ad Mariam dixit, Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te, unde quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (i. 35). Dominus Se vocavit "Missum a Patre," etiam propter causam, quia per Missum significatur simile quod per Angelum, Angelus enim in lingua originali est Missus: dicitur enim apud Esaiam, "Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem suum et clementiam suam redemit illos" (lxiii. 9):

et apud Malachiam, "Subito veniet ad Templum suum Dominus, quem vos quaeritis, et Angelus foederis, quem vos desideratis" (iii. 1; praeter alibi). Quod Divina Trinitas, Deus Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, sit in Domino, et quod Pater in Ipso sit Divinum a quo, Filius Divinum Humanum, et Spiritus Sanctus Divinum procedens, in capite hujus operis tertio, ubi de Divina Trinitate, videbitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church