91. Miracula Divina etiam secundum Divinum ordinem facta sunt, sed secundum ordinem influxus mundi spiritualis in mundum naturalem; de quo ordine hactenus nemo aliquid scivit, quia nemo aliquid de mundo spirituali. Qualis autem ille ordo est, manifestabitur suo tempore, quando De Miraculis Divinis, et de Miraculis Magicis.