True Christian Religion (Ager) n. 93

Previous Number Next Number See English 

93. Quoniam a Gabriele angelo ad Mariam dictum est, quod "Sanctum, quod nascetur ex te vocabitur Filius Dei," ex Verbo afferentur loca, quod Dominus quoad Humanum dicatur Sanctus Israelis; quae sunt:

Videns fui in visionibus ecce vigil et Sanctus e caelo descendens" (Dan. iv. 10, 20 [B.A. 13, 23]). "Deus e Themane veniet, et sanctus e monte Paran" (Habak. iii. 3). "Ego Jehovah Sanctus, Creator Israelis [1]Sanctus vester" (Esai. [2]xliii. 14, 15). "Sic dixit Jehovah Redemptor Israelis, sanctus Ipsius" (Esai. xlix. 7). "Ego Jehovah Deus tuus, Sanctus Israelis Salvator tuus" (Esai. xliii. 1, 3). "Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Sanctus Israelis" (Esai. xlvii. 4). "Dixit Jehovah Redemptor vester, Sanctus Israelis" (Esai. xliii. 14; cap. xlviii. 17). "Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis" (Esai. liv. 5). "Tentarunt Deum, et Sanctum Israelis" (Psalm. lxxviii. 41). "Dereliquerunt Jehovam, et provocarunt Sanctum Israelis" (Esai. i. 4). "Dixerunt, ....Cessare facite a faciebus nostris Sanctum Israelis; propterea sic dixit Sanctus Israelis" (Esai. xxx. 11, 12). "Qui dicunt, ...properet opus Ipsius ut videamus, et appropinquet et veniat consilium Sancti Israelis" (Esai. v. 19). "In die illo ....innitentur Jehovae, Sancto Israelis in veritate" (Esai. x. 20). "Exclama et jubila [3]habitatrix Sionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis" (Esai. xii. 6). "Dictum Dei Israelis, In die illo ....oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt" (Esai. xvii. [6,] 7). "Egeni hominum in Sancto Israelis [4]exsultabunt" (Esai. xxix. 19; xli. 16). "Terra plena est reatu contra Sanctum Israelis" (Jerem. [5]li. 5). (Et praeterea, Esai. lv. 5; lx. 9; et alibi.) Per "Sanctum Israelis" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, nam Angelus ad Mariam dixit, "Sanctum quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei" (Luc. i. 35). Quod Jehovah et Sanctus Israelis unum sint, tametsi distincte nominantur, constare potest ex locis etiam hic allatis, quod Jehovah sit ille Sanctus Israelis. Quod Dominus dicatur Deus Israelis, constat etiam ex perplurimis locis (Ut Esai. xvii. 6; xxi. 10, 17; xxiv. 15; xxix. 23; Jerem. vii. 3; ix. 14 [B.A. 15]; xi. 3; xiii. 12; xvi. 9; xix. 3, 15; xxiii. 2; xxiv. 5; xxv. 15, 27; xxix. 4. 8, 21, 25; xxx. 2; xxxi. [1]23; xxxii. 14, 15, 36; xxxiii. 4; xxxiv. 2, 13; xxxv. 13, 17, 18, 19; xxxvii. 7; [2]xxxviii. 17; xxxix. 26; xlii. 9, 15, 18; xliii. 10; xliv. 2, 7, 11, 25; xlviii. 1; l. 18; li. 33; Ezech. viii. 4; ix. 3; x. 19, 20; xi. [3]22; xliii. 2; xliv. 2; Zeph. ii. 9; Psalm. xli. 14 [B.A. 13]; lix. 6 [B.A. 5]; lxviii. 9 [B.A. 8]).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church