True Christian Religion (Ager) n. 809

Previous Number Next Number See English 

809. Sunt binae urbes magnae similes Londino, in quos plerique Angli post mortem veniunt; priorem urbem datum est videre, et quoque perambulare. Medium illius urbis est, ubi in Londino est conventus mercatorum, qui vocatur Exchange; ibi habitant moderatores. Supra illud medium est oriens; infra illud est occidens; a latere dextro est meridies, a latere sinistro est septentrio. In plaga orientali habitant qui vitam charitatis prae reliquis egerunt; ibi sunt palatia magnifica: in plaga meridionali habitant sapientes, apud quos plura splendida sunt: in plaga septentrionali habitant, qui prae ceteris amaverunt libertatem loquendi et scribendi; in plaga occidentali habitant, qui justificationem per solam fidem venditant ad dextrum ibi in hac plaga, est introitus in hanc urbem, et quoque est exitus ab illa; illi, qui male vivunt, emittuntur ibi. Presbyteri qui in occidente sunt, et solam illam fidem docent, non audent per plateas magnas, sed per vicos angustiores, intrare urbem, quoniam non alii habitatores in ipsa urbe tolerantur, quam qui in fide charitatis sunt. Audivi conquestos de praedicatoribus ab occidente, quod sermones suos tali arte et eloquio concinnent, et ignotam illis justificationem per fidem involvant, ut nesciant num bonum faciendum sit vel non; praedicant fidem ut bonum intrinsecum, et hoc separant a bono charitatis, quod vocant meritorium, et sic non acceptum Deo. Sed cum illi, qui in plaga urbis orientali et meridionali habitant, tales sermones audiunt, exeunt templis: et praedicatores postea deprivantur sacerdotio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church