810. Audivi postea plures causas, cur praedicatores illi deprivantur sacerdotio. Dixerunt quod primaria sit, quod non ex Verbo et sic ex spiritu Dei sermones suos conforment, sed ex rationali suo lumine et sic ex spiritu proprio. Primordia quidem sicut praeludia ex Verbo depromunt, sed haec modo tangunt labiis, et sicut non sapida deserunt; et mox eligunt quoddam sapidum ex propria intelligentia, quod ut lautitias ore volvunt et super lingua versant, et sic docent. Dixerunt, quod inde non plus spirituale insit concionibus illorum, quam quod inest cantibus oscinum; et quod sint allegorica exornata sicut sunt capillamenta pulchre cincinnata et farina hordei dealbata super capite calvo. Mystica sermonum illorum de justificatione per solam fidem aequiparabant coturnicibus e mari conjectis super castra filiorum Israelis, ex quibus ad plura millia mortui sunt (Num. xi.): at theologica de charitate et fide simul aequiparabant mannae e caelo. Quondam audivi presbyteros illorum de sola fide inter se loquentes; et vidi quoddam simulacrum ab illis formatum, quod solam fidem illorum repraesentabat; hoc apparuit in lumine eorum, quod erat phantasiae. sicut magnus gigas; sed Cum immissa est lux e caelo, apparuit illud superius sicut monstrum, et inferius sicut serpens; quo viso recesserunt, et ab adstantibus conjectum est in stagnum.