True Christian Religion (Ager) n. 808

Previous Number Next Number See English 

808. Est similitudo animorum inter illos, ex qua cum amicis, qui ex patria eorum sunt, ligant familiaritem, et raro cum aliis; mutuam opem etiam ferunt; ac sinceritatem amant. Sunt amantes patriae, et zelotes ejus gloriae; et spectant alienigenas, sicut quis ex tecto palatii sui per tubum opticum spectat ad habitantes et palantes extra urbem. Politica regni sui occupant mentes et possident corda illorum, quandoque in tantum ut abstrahant spiritus eorum a studiis sublimioris judicii, per quae superior intelligentia comparatur; haec quidem in juventute illi, qui talibus in lyceis intendunt, hauriunt sed transeunt sicut phaenomena; at usque ex illis rationalitas eorum fit viva, et micat luce, ex qua formant pulchras imagines, sicut prisma crystallinum obversum soli format irides, et planum objectum fulvis coloribus tingit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church