802. Hollandi principiis suae religionis firmius inhaerent quam alii, nec dimoventur ab illis; et si convincuntur, quod hoc aut illud non concors sit, usque non affirmant, sed vertunt se retro, et permanent immoti; ita quoque amovent se ab intuitione veri interiore; rationale enim suum concludunt sub obedientia. Quoniam tales sunt, ideo illi post mortem, dum in mundum spiritualem veniunt, peculiari modo praeparantur ad recipiendum spiritualia caeli, quae sunt Divina vera. Non docentur, quia non recipiunt; sed describitur illis caelum, quale est, et deinde datur illis ascendere illuc, ac videre illud; et tunc quicquid concordat cum genio illorum, infunditur; sic demissi redeunt ad suos cum pleno desiderio caeli. (2.) Si tunc non recipiunt hoc verum, quod Deus unus sit Persona et Essentia, et quod ille Deus sit Dominus Redemptor et Salvator, et quod in Ipso sit Divina Trinitas; tum hoc verum, quod fides et charitas cognitione et sermone non faciant quicquam absque vita illarum, et quod illae dentur a Domino dum post explorationem paenitentiam agunt; si ab illis, cum docentur, se avertunt, et usque cogitant de Deo, quod sint tres quoad Personas, et de religione solum quod sit, rediguntur in miserias, et aufertur illis negotiatio, usque dum vident se ad incitas redactos; et tunc perducuntur ad illos, qui, quia in Divinis veris sunt, abundant omnibus, et apud quos negotiatio floret, ac ibi insinuatur illis e caelo cognitio, unde est, quod tales sint; et simul reflexio super fidem illorum, et super vitam illorum, quod aversentur mala ut peccata; parum etiam inquirunt, et percipiunt concordantiam cum propria cogitatione et reflectione; hoc fit per vices. Tandem ex semet cogitant, quod ut exeant a miseriis, similiter credendum, et similiter vivendum sit; et tunc sicut recipiunt illam fidem, et vivunt illam charitatis vitam, datur illis opulentia, et faustitas vitae. (3.) Hoc modo illi, qui in mundo aliquam vitam charitatis egerunt, emendantur a se, ac praeparantur ad caelum. Hi postea constantiores fiunt aliis, adeo ut dici queant Constantiae; nec se ab aliqua ratiocinatione, fallacia, obscuritate inducta per sophistica, et ex visione praepostera a solis confirmationibus, abduci patiuntur: fiunt enim perspicaces plus quam prius.