803. Doctores didascali in lyceis illorum maximopere student mysticis fidei hodiernae, imprimis illi ibi qui vocantur Cocceiani; et quia ex mysticis illis inevitabiliter enascitur dogma praedestinationis, et haec insuper a Synodo Dordrechtana constabilita est, inseminatur etiam illa, ac implantatur, sicut semen ex fructu cujuscunque arboris desumptum, agro. Inde est, quod laici de praedestinatione inter se multum loquantur, sed diversimode; quidam illam ambabus manibus amplectuntur, quidam solum una manu, et arrident, quidam illam abjiciunt sicut anguem lacertum; ignorant enim mystica fidei, ex quibus vipera illa exclusa est. Quod haec ignorent, est causa, quia negotiis suis intenti sunt, et mystica fidei istius quidem tangunt intellectum illorum, sed non penetrant in illum; quare praedestinationis dogma apud laicos, et quoque apud clericos, est sicut simulacrum in forma humana positum super scopulo in mari cum magna concha, quae fulget sicut ex auro, in manu; ad quod visum aliqui navarchae praeternavigantes demittunt velum mali, honorandi et venerandi causa, aliqui modo ad illud nictant oculis et salutant, et aliqui ad id sibilant ut ad ludicrum quid. Et est sicut avis ignota ex India posita super alta turri, quam aliqui jurant esse turturem, aliqui divinant esse gallum, et aliqui dejerant et clamant, "Certe est ulula."