801. Causa, quod Hollandi in illis meditullii Christiani plagis sint, est quoque quia negotiatio est amor finalis illorum, ac pecunia amor medius inserviens, et ille amor est spiritualis; at ubi pecunia est amor finalis, et negotiatio amor medius inserviens, quemadmodum apud Judaeos, est ille amor naturalis, et trahit ex avaritia. Quod amor negotiandi dum est finalis, sit spiritualis, est ex usu ejus, quod inserviat communi bono; cum quo proprium bonum quidem cohaeret, et hoc prae illo apparet, quia homo ex naturali suo homine cogitat; sed usque dum negotiatio est finis, est quoque ille amor, et quisque secundum amorem finalem spectatur in caelo. Amor enim finalis est sicut dominus regni, aut sicut herus domi, et reliqui amores sunt sicut ejus subditi et famuli; et quoque amor finalis in supremis ac intimis mentis residet, et amores medii sunt infra et extra illum, et serviunt ei ad nutum. In spirituali hoc amore sunt Hollandi prae aliis: at Judaei in amore inverso; quare amor negotiandi illorum est mere naturalis, in quo nihil ex communi bono, sed solum ex proprio, intus latet.