798. De Calvino sequentia haec audivi, 1. Quod cum primum in mundum spiritualem alluit, non crediderit aliter quam quod adhuc in mundo, ubi natus, esset; et tametsi ab angelis illi in primordio associatis audivit, quod nunc in eorum mundo esset, et non in suo priori, dixit, "Idem mihi corpus est, eaedem manus, et similes sensus." Sed instruebant illum angeli, quod nunc in corpore substantiali esset, et quod prius non modo in eodem, sed etiam in materiali, quod circum induit substantiale; et quod materiale corpus rejectum sit, permanente substantiali, ex quo homo est homo. Hoc primum intellexit, sed post diem rediit in priorem fidem, quod adhuc esset in mundo ubi natus. Causa erat, quia sensualis homo fuit, nihil credens, nisi quod ex objectis sensuum corporis hauriret; inde factum est, quod omnia fidei suae dogmata ex propria intelligentia concluserit, et non ex Verbo; quod citaverit Verbum, fecerit plebis causa, ut assensu faverent. (2.) 2. Quod post primam hanc periodum, relictis angelis circumvagatus sit, et inquisiverit, ubi illi, qui ab antiquis temporibus Praedestinationem crediderunt; et dictum est illi, quod sint remoti ab hinc, et inclusi et superinducti, et quod ad illos non pateat ingressus nisi a parte postica sub terra; sed quod usque discipuli Godoschalki adhuc libere circumeant, et quandoque congregentur in loco, qui vocatur lingua spirituali Pyris: et quia illorum consortium cupivit, deductus est ad coetum, ubi aliqui ex illis stabant; et cum inter illos venit, in jucundo sui cordis erat, et cum illis interiorem amicitiam ligavit. (3.) 3. At postquam sectatores Godoschalki ad fratres suos in caverna abducti sunt, taeduit illum; quare quaesivit hic et ibi asylum, et tandem receptus est in quadam societate, ubi mere simplices, et inter illos etiam religiosi erant; et cum animadvertit, quod nequicquam scirent, nec capere possent de praedestinatione, contulit se in unum angulum istius societatis, et ibi delituit per multum tempus, nec aperuit os de aliqua re ecclesiae; hoc provisum est, ut recederet ab errore suo de praedestinatione, ac ut implerentur catervae illorum, qui post Dordrechtanam Synodum detestabili isti haeresi adhaeserunt, qui omnes successive in cavernam ad consocios relegati sunt. (4.) 4. Demum cum ab hodiernis Praedestinatianis quaesitum est, ubi Calvinus, et post indagationem inventus est in extremis alicujus societatis, quae ex mere simplicibus constabat; quare inde evocatus est, et deductus ad quendam praetorem, qui simili "{3}faece inescatus erat; hic ideo accepit illum in suam domum, et custodivit, et hoc usque dum Novum Caelum a Domino coeptum est instaurari; et tunc quia praetor custos ejus una cum sua turba ejectus est, Calvinus se contulit in quandam domum meretriciam, et ibi moratus per aliquod tempus. (6.) 6. Et quia tunc fruitus est libertate circumvagandi, et quoque proprius ad commorationem ubi eram, accedendi, datum est loqui cum illo, et primum de Novo Caelo, quod hodie conditur ab illis, qui Dominum solum pro Deo caeli et terrae agnoscunt, secundum verba Ipsius apud Matthaeum (xxviii. 18); et quod hi credant, Quod Ipse et Pater unum sint (Joh. x. 30);
Et quod Ipse sit in Patre et Pater in Ipso; et quod qui videt et cognoscit Ipsum, videat et cognoscat Patrem (Joh. xiv. 6-11):
et quod sic unus Deus sit in ecclesia sicut in caelo. (6.) Ad quae a me dicta primum, sicut soluit, obmutescebat; sed post semissem horae solvit silentium, et dixit, "Fuitne Christus homo, filius Mariae nuptae Josepho? Quomodo potest homo adorari ut Deus?" Et dixi, "Estne Jesus Christus Redemptor et Salvator noster, Deus et Homo?" Ad quod respondit, "Est Deus et Homo, attamen Divinitas non est ejus sed est Patris." Et quaesivi, "Ubinam tunc est Christus?" Dixit, "Est in infimis caeli," quod confirmavit per humiliationem ejus coram Patre, et quod passus sit Se crucifigi. His adjecit dicteria in cultum Ipsius, quae tunc in memoriam ejus e mundo irrupserunt, quae in summa erant, quod cultus ejus non aliud sit, quam idololatria, et voluit adjicere infanda de illo cultu; verum angeli, qui apud me erant, compresserunt labia ejus. (7.) Ego vero ex zelo convertendi illum, dixi, quod Dominus Salvator noster non modo sit Deus et Homo, sed etiam quod in Ipso Deus sit Homo et Homo Deus; et hoc confirmavi ex Paulo, Quod in Ipso omnis plenitudo Divinitatis habitet corporaliter (Coloss. ii.9):
et ex Johanne, Quod sit verus Deus et vita aeterna (1 Epist. v. 20, 21 (B.A. 20)). tum ex his Ipsius Domini verbis, Quod voluntas Patris sit, ut omnis qui credit in Filium, habeat vitam aeternam, et quod qui non credit, non visurus sit vitam, sed ira Dei super illo maneat (Joh. iii. 36; vi. 40);
ac insuper, quod Fides symbolica quae Athanasiana vocatur, dictet, quod in Christo Deus et Homo non sint duo, sed unum, et quod sint in una Persona, sicut anima et corpus in homine. (8.) His auditis respondit, "Quid omnia illa, quae protulisti ex Verbo, nisi inania? Estne Verbum liber omnium haeresium, et sic est sicut index venti super tectis et navibus, qui huc illuc circumrotatur secundum flatum Est sola Praedestinatio, quae concludit omnia religionis; est haec omnium religionis habitaculum et tentorium conventus; et fides, per quam fit justificatio et salvatio, est ibi adytum et sanctuarium. Num est ulli homini liberum arbitrium in spiritualibus? suntne omnia salutis gratuita? Quare argumenta contra haec, et sic contra praedestinationem, non aliter audio et percipio quam sicut ructus ex ventre, et sicut borborygmos; et quia ita est, cogitavi mecum, quod templum ubi docetur de alia re, et ex Verbo, ac coetus congregatus tunc, sit tanquam bestiarium, in quo sunt oves et lupi simul; sed hi capistrati per leges justitiae civiles ne irruant in oves (per oves intelligo praedestinatos); et quod praedicationes oratoriae ibi tunc, non sint nisi singultus ex pectore. Sed dabo meam confessionem, quae haec est: Est Deus, et ille omnipotens; et non est salus aliis, quam illis qui a Deo Patre electi et praedestinati sunt; et quisque alius adscriptus est suae sorti, hoc est, suo fato." (3.) His auditis in excandescentia regessi, "Loqueris nefanda; abi male spiritus. Scisne quia in mundo spirituali es, quod sit caelum et quod sit infernum, et quod praedestinatio involvat quod aliqui adscripti sint caelo, et aliqui inferno? Num sic aliam ideam de Deo poteris tibi formare, quam sicut de tyranno, qui clientes in urbem admittit, et reliquos ejicit in carnificinam? Quare pudeat te." (10.) Postea praelegi coram illo, quae in libro Evangelicorum dogmatico, Formula Concordiae appellato, de erronea Doctrina Calvinistarum, de cultu Domini, et de praedestinatione, scripta sunt: de Cultu Domini, haec:
"Quod damnabilis idololatria sit, si fiducia et fides cordis in Christum non solum secundum Divinam, sed etiam secundum Humanam Ipsius Naturam collocetur, et honor adorationis ad utramque dirigatur." Et de Praedestinatione, haec:
"Christum non pro omnibus hominibus, sed pro solis electis mortuum esse. Deum potissimam partem hominum ad damnationem aeternam creasse, et nolle ut potissima pars convertatur et vivat. Electos et regenitos non posse fidem et Spiritum Sanctum amittere, quamvis omnis generis grandia peccata et flagitia committant. Eos vero, qui electi non sunt, necessario damnari, nec posse pervenire ad salutem, etiamsi millies baptizarentur, et cottidie ad Eucharistiam accederent; praeterea vitam tam sancte atque inculpate ducerent, quantum unquam fieri potest" (p. 837, 838, editionis Lipsiens.: anno 1756). Post praelectionem, quaesivi illum, num illa quae in libro isto scripta sunt, sint ex ipsius doctrina, vel non, et respondit, quod ex sua, sed quod non reminiscatur num ipsa illa verba ex suo calamo, tametsi ex suo ore, profluxerint. (11.) His auditis recesserunt ab illo omnes servi Domini, et ille propere se contulit in viam tendentem ad speluncam, ubi sunt, qui praedestinationis execrabile dogma apud se confirmaverunt. Cum quibusdam ex incarceratis in spelunca illa postea locutus sum, et quaesivi sortem illorum: et dixerunt, quod sint adacti laborare propter victum, et quod omnes inter se inimici sint, et quod quisque quaerat causam malum faciendi alteri, et quod etiam faciant, dum aliquam levem deprehendunt, et quod hoc sit jucundum vitae illorum. (Praeterea de Praedestinatione et Praedestinatianis videantur quae supra n. 485-488, scripta sunt.)