True Christian Religion (Ager) n. 797

Previous Number Next Number See English 

797. Quod Melanchthonem attinet: de sorte ejus, qualis haec fuit dum primum in mundum spiritualem venit, et qualis postea, plura scire datum est, non solum ab angelis, sed etiam ab ipso, nam cum illo aliquoties locutus sum, sed non ita saepe et prope ut cum Luthero; quod non tam saepe et prope, erat causa, quia non similiter accedere potuit, quoniam tantummodo justificationi per solam fidem studium impendit, non autem charitati, et circumdatus sum spiritibus angelicis qui in charitate sunt, et hi accessum ad me intercluserunt. (2.) Audivi, quod ut primum mundum spiritualem intravit, parata i]li esset domus similis domui, in qua commoratus est in mundo. (Hoc fit etiam plerisque novis advenis, ex quo non aliter sciunt quam quod adhuc in mundo naturali sint, et quod tempus a morte praeterlapsum fuerit modo sicut somnus.) In conclavi ejus etiam omnia similia erant, similis mensa, simile chartaphylacium cum loculamentis, et quoque librarium; quare {1}ut primum illuc venit, illico sicut evigilatus a somno, adposuit se mensae, et continuavit scribere, et tunc de justificatione per solam fidem, et similiter per aliquot dies, et prorsus nihil de charitate. Hoc percepto ab angelis, quaesitus est per nuntios, cur non etiam scriberet de charitate. Respondit, quod in charitate nihil ecclesiae esset, nam si illa ut quoddam essentiale ecclesiae attributum reciperetur, homo etiam sibi meritum justificationis et inde salvationis addicaret, et sic quoque fidem essentia sua spirituali orbaret. (3.) Quando hoc perceperunt angeli, qui super caput ejus erant, et hoc audiverunt angeli, qui illi, dum extra domum suam erat, adsociati fuerunt, recesserunt; nam cuivis advenae in principio associantur angeli. Hoc facto, post aliquot septimanas, inceperunt illa quae usui illi erant in conclavi, obscurari et demum evanescere, et tandem usque eo, ut ibi nihil praeter mensam, chartas, et atramentarium remaneret; et insuper conclave ejus quoad parietes apparuit incrustatum calce, et pavimentum materia lateritia flava obductum, et ipse in rudiore veste: quod cum miratus est, et circum se quaesivit, cur illa, responsum tulit, quia charitatem ab ecclesia removit, quae tamen ejus cor est. Sed quia toties contradixit, et perrexit scribere de fide, ut unico essentiali ecclesiae, ac medio salutis, ac plus et plus removere charitatem, subito sibi visus est sub terra in quodam ergastulo, ubi similes erant; et dum voluit inde exire, retentus est, et ei denuntiatum, quod non alia sors maneat illos, qui charitatem et bona opera extra fores ecclesiae ejiciunt. At quoniam unus inter Reformatores ecclesiae erat, ex mandato Domini inde exemptus est, et remissus in conclave suum prius, ubi solum mensa, charta et atramentarium erant; at usque ex ideis confirmatis illevit chartas simili errore, quare non potuit custodiri, quin alternis demitteretur ad captivos sodales, et alternis emitteretur. Cum emissus est, apparuit indutus pelle hirsuta, quoniam fides absque charitate est frigida. (4.) Narravit mihi ipse, quod alia camera a parte postica sua, adjuncta esset, in qua erant tres mensae, quibus assidebant ei similes, qui charitatem etiam in exsilium ejecerunt, et quod ibi etiam quarta mensa quandoque apparuerit, super qua monstrosa in variis formis visa sunt, a quibus tamen non deterrefacti sunt. Dixit quod cum his locutus sit, et quod ab illis indies confirmatus. At vero post aliquod tempus percitus timore, coepit aliquid de charitate exarare, sed quod uno die inscripsit chartae, altero non vidit; hoc enim fit unicuique ibi, dum aliquid ex solo externo homine immittit chartae, et non simul ab interno, ita ex coacto et non ex libero, ex se oblitteratur. (5.) At postquam Novum Caelum a Domino coeptum est instaurari, ex luce ex hoc caelo exorsus est cogitare, quod forte in errore esset: quare ex anxietate propter sortem suam, aliquas ideas interiores sibi impressas de charitate sensit; in quo statu consuluit Verbum, et tunc aperti sunt ejus oculi, et vidit, quod illud totum plenum esset amore in Deum, et amore erga proximum, ita quod esset ut Dominus dicit, quod ex duobus illis mandatis pendeant lex et prophetae, hoc est, totum Verbum; ex hoc tempore translatus est interius in meridiem versus occidentem, et sic in aliam domum, e qua mecum locutus est, dicens, quod nunc scriptura ejus de charitate non evanescat sicut prius, sed quod postero die obscure appareat. (6.) Hoc miratus sum, quod cum ambulat, gressus ejus audiantur pulsatiles, sicut qui ferreis calceis induti super plano lapideo incedunt. His adjiciendum est, quod cum aliqui {2}novitii e mundo cum illo loquendi et illum videndi causa conclave ejus intraverunt, advocaverit unum ex spiritibus magicis, qui per phantasias potuerunt inducere varias species decoras, qui tunc exornaverunt conclave ejus decoramentis, et tapetibus rosaceis, et quoque tanquam librario in medio; at vero ut primum illi abiverunt, disparatae sunt species illae, ac prior incrustatio calcaria ac inanitas rediit. Sed hoc dum in priori statu fuit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church