796. DE LUTHERO, MELANCHTHONE, ET CALVINO, IN MUNDO SPIRITUALI.
Cum tribus his antesignanis, qui reformatores Ecclesiae Christianae fuerunt, Saepius locutus sum, et inde instructus, qualis fuit status vitae illorum a principio usque ad hodie. Quod Lutherum attinet: A primo tempore, cum in mundum spiritualem alluit, acerrimus propagator et defensor suorum dogmatum fuit, et sicut succrevit multitudo consentiens et favens e terra, increvit ejus zelus pro illis. Ibi data ei fuit domus, qualis ei fuerat in vita corporis, Eislebiae; et ibi in medio erexit solium parum elevatum, in quo consedit; et per apertam portam admisit auscultatores; et hos in ordines disposuit; in proximum sibi adscivit faventiores, et post illos collocavit minus faventes, et tunc in tenore locutus est, et per vices permisit interrogationes, propter finem ut telam sermonis finiti ex aliqua origine iterum exorsurus esset. (2.) Ex communi hoc favore tandem imbuit persuasionem, quae in mundo spirituali talis efficaciae est, ut non ab ullo possit resisti, nec contra id quod dicitur loqui. Verum quia hoc erat species incantationis ab antiquis in usu, ex persuasione illa amplius loqui serio interdictum est, et postea sicut prius ex memoria et simul intellectu docuit. Talis persuasio, quae species incantationis est, scaturit ex amore sui; ex quo tandem talis fit, ut dum quis contradicit, non modo impugnet rem quaestionis, sed etiam ipsam personam. (3.) Hic fuit status vitae ejus usque ad Ultimum Judicium, quod in mundo spirituali anno 1757 factum est; at tunc post annum e domo sua prima in aliam translatus, et simul tunc in alium statum. Et quia hic audivit, quod ego, qui in mundo naturali sum, loquerer cum illis qui in mundo spirituali, inter plures accessit ad me, et post aliquas interrogationes et responsiones, percepit, quod hodie finis prioris ecclesiae sit, et principium Novae, de qua prophetavit Daniel, et Ipse Dominus praedixit apud Evangelistas; et quod Nova haec Ecclesia intelligatur per Novam Hierosolymam in Apocalypsi et per "Evangelium aeternum" quod angelus volans in medio caeli evangelizavit habitantibus super terra (xiv. 6 ibi), valde indignatus est, et objurgavit; verum sicut percepit, quod novum caelum (instauraretur), quod factum est et fit ab illis, qui solum Dominum pro Deo caeli et terrae, Secundum Ipsius verba (Matth. xxviii. 18), agnoscunt, et sicut animadvertit coetus cottidie ad se congregatos diminui, objurgatio cessavit, et tunc propius ad me accessit, et coepit familiarius mecum loqui; et postquam convictus est, quod principale dogma de justificatione per solam fidem non ex Verbo sed ex propria intelligentia assumpserit, passus est se instrui de Domino, de charitate, de vera fide, de libero arbitrio, et porro de redemptione, et hoc unice ex Verbo. (4.) Tandem post convictionem incepit favere, et deinde plus et plus semet confirmare in veritatibus, ex quibus Nova Ecclesia constabilitur; hoc tempore apud me erat cottidie, et tunc quoties recollegit veritates illas, incepit ad priora sua dogmata sicut ad talia quae e diametro contra Verbum sunt, ridere: et audivi illum dicentem, "Ne miremini quod ego arripuerim fidem solam justificantem, et excluserim charitatem a spirituali sua essentia, et quoque omne liberum arbitrium in spiritualibus hominibus ademerim, praeter plura quae a sola fide semel accepta, sicut unci a catena, pendent, quoniam finis meus fuit divelli a Romano-Catholicis, quem finem non aliter potui assequi et obtinere: quapropter non miror quod ego aberraverim, sed miror quod unus delirans tot deliros potuerit producere;" et inspexit a latere aliquos scriptores dogmaticos suo tempore fama celebres, suae doctrinae fideles sectatores, quod non viderint oppositiones in Scriptura Sacra, quae tamen exstantes sunt. (5.) Dictum est mihi ab angelis exploratoribus, quod praesul ille prae multis aliis, qui se in justificatione per solam fidem confirmaverunt, in statu conversionis sit, quoniam in pueritia sua, antequam ingressus est reformationem facere, imbuerit dogma de praeeminentia charitatis: quapropter etiam tam in scriptis quam in sermonibus suis tam egregie de charitate docuit; ex quibus profluit, quod fides justificationis apud illum implantata fuerit in externo naturali ejus homine, non autem radicata in interno spirituali homine. Aliter vero fit cum illis, qui in pueritia sua se confirmant contra spiritualitatem charitatis; quod etiam ex se fit, dum justificatio per solam fidem per confirmationes stabilitur. Locutus sum cum Principe Saxoniae, cum quo Lutherus in mundo fuerat: ille mihi retulit, quod saepius oblocutus sit, imprimis quod charitatem separaverit e fide, et hanc salvificam et non illam declaraverit, cum tamen Scriptura Sacra non modo illa duo universalia media salutis conjungit, sed etiam Paulus charitatem fidei praefert, dicendo, Quod sint tria, fides, spes, et charitas, et quod harum maxima sit charitas (1 Cor. xiii. 13). sed quod Lutherus toties responderit, quod non possit aliter propter Romano-Catholicos. Hic princeps est inter felices.