799. Cum pluribus aliis tam sectatoribus trium illorum, quam Cum haereticis locutus sum; et de omnibus concludere mihi datum est, quod quicunque ex illis charitatis vitam egerunt, et plus qui amaverunt verum quia est verum, in mundo spirituali se patiantur instrui, et acceptent Novae Ecclesiae doctrinalia: at vero illi qui se confirmaverunt in falsis religionis, et quoque illi qui malam vitam egerunt, non patiantur se instrui, et quod hi pedetentim se removeant e Novo Caelo, et se consocient cum similibus, qui in inferno sunt, ubi plus et plus contra cultum Domini se confirmant et obstinant, et usque eo, ut non sustineant audire nomen Jesu: at vicissim in caelo, ubi omnes unanimiter Dominum pro Deo caeli agnoscunt.