664. Quartum Memorabile:- Quondam prospexi in mundum spiritualem ad dextrum, et animadverti aliquos ex electis inter se loquentes. Et accessi ad illos, et dixi, "Vidi vos e longinquo, et circum vos sphaeram lucis caelestis, ex qua cognovi, quod vos sitis ex illis, qui in Verbo vocantur `electi;' quare accessi audiendi causa, quid caeleste inter vos loquimini." Et respondebant, "Cur vocas nos electos?" Ac retuli, "Quia in mundo, ubi sum corpore, non sciunt aliter, quam quod per `electos' in Verbo intelligantur illi, qui a Deo antequam nati sunt, aut postquam nati, eliguntur et praedestinantur ad caelum, et quod illis solis donetur fides ut tessera electionis; et quod reliqui reprobentur, ac sibi relinquantur, ut vadant quamcunque viam velint ad infernum: cum tamen ego scio, quod nulla electio fiat ante nativitatem, nec post illam, sed quod omnes sint electi et praedestinati, quia omnes vocati sunt, ad caelum; et quod Dominus post mortem eligat illos qui bene vixerunt ac rite crediderunt, et hos postquam explorati sunt. Quod ita sit, ex multa experientia mihi scire datum est? Et quia vos vidi quoad capita sphaera lucis caelestis incinctos, percepi quod vos sitis ex electis, qui praeparantur ad caelum. Ad haec responderunt, "Refers non prius audita. Quis non scit, quod non nascatur aliquis homo qui non vocatus est ad caelum, et quod ex illis post mortem eligantur illi, qui crediderant in Dominum, et vixerant secundum praecepta Ipsius; et quod aliam electionem agnoscere sit Ipsum Dominum non modo impotentiae salvandi sed etiam injustitiae arguere?"