True Christian Religion (Ager) n. 663

Previous Number Next Number See English 

663. Tertium Memorabile:- Quondam fui in medio angelorum, et audivi sermonem illorum. Sermo illorum erat de intelligentia et sapientia; quod homo non sentiat et percipiat aliter, quam quod utraque sit in se, et sic quod quicquid vult et cogitat, sit ex se; cum tamen ne hilum illarum ex homine est, praeterquam facultas recipiendi illas. Inter plura, quae loquebantur, erat etiam hoc, quod arbor scientiae boni et mali in horto Edenis significaverit fidem quod intelligentia et sapientia essent ab homine, et quod arbor vitae significaverit quod intelligentia et sapientia essent a Deo; et quia Adamus ex suasu serpentis comedit ex priore arbore, sic credens quod esset aut fieret sicut Deus, ideo expulsus est ex horto et damnatus. [2.] Angeli dum in hoc sermone erant, venerunt duo sacerdotes, una cum viro qui in mundo fuerat legatus regni, et illis retuli quae ab angelis audiveram de intelligentia et sapientia, quibus auditis coeperunt tres illi disceptare de utraque illa, et quoque de prudentia, num sint a Deo, vel num ab homine: ardens erat disceptatio; tres illi crediderunt similiter, quod sint ab homine, quia ipsa sensatio et inde perceptio id confirmant: sed sacerdotes, qui tunc erant in zelo theologico, instabant, quod nihil intelligentiae et sapientiae, et sic nihil prudentiae sint ab homine, et hoc confirmabant ex his in Verbo, "Non potest homo sumere quicquam. nisi sit datum illi e caelo" (Joh. iii. 27);

et ex his, Jesus dixit ad discipulos, "sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5):

[3.] sed tunc quia perceptum erat ex angelis, quod utcunque sacerdotes ita loquebantur, usque corde crederent simile quod legatus regni, quare angeli dicebant ad illos, "Exuite vestes vestras, ac induite vestes ministrorum politicorum, et credite quod illi sitis;" ac fecerunt ita, et tunc cogitaverunt ex interiori se, ac locuti ex argumentis quae intus foverunt, quae erant, quod omnis intelligentia et sapientia habitent in homine, et quod sint ejus; dicentes, "Quis adhuc sensit quod illae influxerint a Deo?" ac inspectabant se mutuo, et se confirmabant. Peculiare est in mundo spirituali, quod spiritus cogitet se talem esse, qualis super illum est vestis; causa est, quia intellectus vestit unumquemvis ibi. [4.] Eo momento apparuit arbor juxta illos, et dicebatur illis, "Est arbor scientiae boni et mali; cavete vobis ne edatis ab illa;" at usque illi infatuati propria intelligentia arserunt cupiditate edendi ex illa, et dicebant inter se, "Cur non? Estne bonus fructus?" Et accesserunt et comederunt. Cum legatus regni hoc animadvertit, coiverunt, et amici cordis facti sunt, et viam propriae intelligentiae, quae in infernum tetendit, tenentes se manibus, simul iverunt; sed usque illos vidi reduces inde, quia nondum erant praeparati.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church