665. Post haec audita est vox e caelo ex angelis qui immediate supra nos erant, dicens, "Ascendite huc, ac interrogabimus unum ex vobis, qui adhuc in mundo naturali est quoad corpus, quid ibi sciunt de conscientia." Et ascendimus, et post introitum, aliqui sapientes in occursum venerunt, et quaesiverunt [ex] me, "Quid sciunt in tuo mundo, de conscientia?" Et respondi, "Si placet descendamus et convocabimus et e laicis et e clericis numerum ex illis, qui creduntur sapientes, et stabimus in perpendiculo sub vobis, ac interrogabimus; et vos ita vestris auribus audituri estis quid responsuri sunt." Et factum est ita, et unus ex electis sumsit tubam, et sonuit illa ad meridiem, septentrionem, orientem et occidentem. et tunc post horulae tempus aderant tam multi ut paene implerent spatium stadii. At angeli desuper omnes ordinabant in quatuor coetus, ex quibus unus constabat ex politicis, alter ex eruditis, tertius ex medicis, et quartus ex clericis. Ad quos ita ordinatos diximus, "Ignoscite quod convocati sitis: causa est, quia angeli qui e diametro supra nos sunt, ardent scire, quid in mundo, in quo prius fuistis, cogitavistis de conscientia, et inde quid adhuc de illa cogitatis, quoniam ideas priores de talibus adhuc retinetis; relatum enim est angelis, quod cognitio de conscientia in mundo inter cognitiones deperditas sit." [2] Post haec, exorsi sumus, et primum convertimus nos ad caetum qui constabat ex politicis, et rogavimus ut ex corde dicerent, si placet quid cogitaverant, et quid inde adhuc cogitant, de conscientia. Ad haec responderunt, unus post alterum; quorum responsa in unum collecta erant, quod non sciant aliud quam quod conscientia sit secum scire, ita conscire quid intendit, cogitavit, egit. et locutus est. Sed diximus illis, "Non quaesivimus de etymologia vocis conscientiae, sed de Conscientia. Et respondebatur, "Quid conscientia aliud quam dolor ex praeconcepto timore discriminum honoris aut opum, et quoque famae propter illa duo? At ille dolor discutitur per epulas et per cyathos nobilis vini, et per sermocinationes de ludis Veneris et ejus pueri." [3.] Ad haec diximus, "Joculamini; dicite si lubet, num aliquis e vobis [1]senserit aliquod anxium aliunde?" Respondebant, "Quid aliunde? Estne totus mundus sicut theatrum, super quo quisque agit suam scenam, quemadmodum comoedi super suo? Eludimus et circumvenimus quoscunque ex sua concupiscentia, hos ludibriis, hos assentationibus, hos astutiis, hos simulata amicitia, hos ficta sinceritate, et hos alia politica arte et pellacia: inde nobis nullus dolor mentis est, sed e contra, hilaritas et laetitia, quas expanso pectore tacite et usque plene exspiramus. Audivimus quidem ex aliquibus e nostro sodalitio, quod illos alternis supervenerit anxietas et angustia sicut cordis et pectoris, et inde sicut contractio mentis; sed de his dum quaesiverunt pharmacopolas, instructi sunt, quod sint ex humore melancholico oriundo ex indigestis in ventriculo, aut ex aegro statu lienis; sed de quibusdam ex his audivimus hilaritatibus suis prioribus per pharmaca restitutos. [4.] Postquam haec audivimus, convertimus nos ad coetum qui constabat ex eruditis, inter quos etiam erant plures physicae artis gnari; et allocuti illos diximus, "Vos qui scientiis studuistis, et inde crediti estis sapientiae oracula, dicite, si placet, quid conscientia?" Et responderunt, "Quae qualis haec propositio? Audivimus quidem, quod apud quosdam sit tristitia, maeror et anxietas. infestans non modo gastricas regiones corporis, sed etiam habitacula mentis; nos enim credimus quod duo cerebra sint illa habitacula; et quia haec ex continentibus fibris [2]consistunt, quod sit aliquis humor acris, qui fibras ibi vellicat, mordet et rodit, et sic sphaeram cogitationum mentis ita comprimit, ut non possit in aliqua oblectamenta ex varietatibus effundi; inde fit, quod homo solum uni rei intendat, ex qua perit fibrarum illarum tensibilitas et elasticitas, unde illarum obnixitas et rigiditas; ex quibus oboritur motus irregularis spirituum animalium, qui a medicis vocatur ataxia, et quoque defectus in functionibus suis qui vocatur lipothymia. Verbo mens tunc sedet sicut turmis infestis obsessa, nec se plus potest huc illuc vertere. quam potest rota clavis affixa, et quam potest navis haerens super syrtibus. Tales mentis et inde pectoris angustiae oboriuntur illis apud quos regnans amor patitur jacturam, qui si impugnatur, contrahunt se fibrae cerebri, et contractio illa inhibet, ne mens libere excurrat, ac delicias captet in variis formis. Hos, quemque secundum suum temperamentum, cum in hac crisi sunt, invadunt diversi generis phantasiae, dementiae et deliria, et quosdam cerebrositates in religiosis, quas hi vocant conscientiae morsus." [5.] Post haec convertimus nos ad tertium coetum, qui constabat ex medicis, inter quos etiam erant chirurgi et pharmacopolae; et diximus, "Vos fortassis scitis quid conscientia; num est infestus dolor qui corripit et caput et parenchyma cordis, et inde regiones substratas, epigastricam et hypogastricam; aut aliquid aliud?" Et hi responderunt, "Conscientia non est nisi talis dolor; nos prae aliis scimus ejus origines, sunt enim contingentes morbi, qui infestant organica corporis et quoque organica capitis, consequenter etiam mentem, quoniam haec in organis cerebri sedet sicut aranea in centro filorum suae telae, per quae excurrit et currit similiter: hos morbos vocamus morbos organicos, et qui illorum per vices redeunt, morbos chronicos. At talis dolor, qualis ab aegrotis coram nobis describitur per dolorem conscientiae, non aliud est quam morbus hypochondriacus, qui primario lienem, et secundario pancreatem et mesenterium germanis suis functionibus deprivat; inde derivantur morbi stomachales, ex quibus cacochymiae; fit enim compressio circa orificium stomachi, quae cardialgia nuncupatur; ex his derivantur humores bile atra, flava aut viridi impraegnati, ex quibus vascula minima sanguinis, quae vocantur capillaria, obstipantur, unde cachexia, atrophia, et symphysis, et quoque peripneumonia notha ex pituita lenta, ac lympha ichorosa et rodente in tota massa sanguinis. Similia etiam profluunt ex elapsu puris in sanguinem et ejus serum ex solutis empyematibus, abscessibus et apostematibus in corpore; qui sanguis cum per carotides in caput assurgit, medullaria, corticalia et meningea cerebri terit, rodit et mordet, et sic excitat dolores, qui vocantur conscientiae." [6.] His auditis diximus ad illos, "Loquimini lingua Hippocratica et Galeniana; illa nobis sunt graeca, non intelligimus; nos non quaesivimus de his morbis, sed de conscientia quae est solius mentis." Et dixerunt, "Morbi mentis et morbi capitis sunt iidem, et hi ascendunt ex corpore; cohaerent enim sicut duae mansiones unius domus, inter quas est scala, per quam fit ascensus et descensus, quare novimus, quod status mentis indivulse pendeat a statu corporis; sed nos gravedines seu cephalalgias illas (quas captavimus vos intelligere per conscientias), sanavimus, quasdam per emplastra et vesicatoria, quasdam per infusa et emulsa, et quasdam per condimenta, et per anodyna." [7.] Cum ergo similia adhuc audivimus ab illis, avertimus o et convertimus ad clericos, et diximus, "Vos scitis quid conscientia; dicite ergo, et instruite praesentes. Et responderunt, "Quid conscientia, novimus et non novimus. Credidimus quod sit contritio, quae praecedit electionem; hoc est, momentum quo homo donatur fide, per quam ei novum cor et novus spiritus fit, ac regeneratur. Sed appercepimus quod contritio illa paucis obvenerit, solum quibusdam pavor et inde anxietas pro igne infernali, et vix alicui pro peccatis et inde justa ira Dei. Sed illos nos confessionarii sanavimus per evangelium quod Christus per passionem crucis sustulerit damnationem, et sic ignem infernalem exstinxerit, et aperuerit caelum illis qui fide, cui imputatio meriti Filii Dei inscripta est, beantur. Praeterea dantur conscientiosi ex varia religione, tam vera quam fanatica, qui sibi scrupulos faciunt in rebus salutis, non modo essentialibus, sed etiam formalibus, et quoque in adiaphoris. Quare, ut supra diximus, novimus quod sit conscientia, sed quid et qualis vera, quae omnino spiritualis erit, non novimus.