493. [IX.] QUOD OMNE SPIRITUALE ECCLESIAE QUOD IN LIBERO INTRAT, ET EX LIBERO RECIPITUR, MANEAT; NON AUTEM QUOD VICISSIM.
Quod apud hominem maneat id quod ex libero ab illo recipitur, est quia liberum est voluntatis ejus; et quia est voluntatis, etiam est amoris ejus, nam quod voluntas sit receptaculum amoris, alibi ostensum est. Quod omne id liberum sit quod est amoris, et quod hoc etiam sit voluntatis, quisque intelligit, cum dicitur, "Hoc volo quia amo;" et quoque vicissim, "Hoc quia amo etiam volo." Sed hominis voluntas est duplex, interior et exterior, seu interni et externi hominis; quare potest homo sycophanta aliter agere et loqui coram mundo, et aliter cum familiaribus; coram mundo agit et loquitur ex voluntate externi sui hominis, et cum familiaribus ex voluntate interni; sed hic intelligitur voluntas interni hominis, ubi est regnans ejus amor. Ex his paucis constat quod interior voluntas sit ipse homo, est enim ibi esse et essentia vitae ejus; intellectus est forma ejus, per quam voluntas suum amorem visibilem sistit. Omne quod homo amat, et ex amore vult, est liberum; nam quicquid ex voluntatis internae amore procedit, est jucundum vitae ejus: et quia idem est esse vitae ejus, est quoque proprium ejus; quae causa est, quod id quod ex libero hujus voluntatis recipitur, maneat, addit enim se proprio. Contrarium est, si aliquid in non libero infertur, hoc non ita recipitur. Sed de hoc in sequentibus.