True Christian Religion (Ager) n. 494

Previous Number Next Number See English 

494. Sed probe sciendum est, quod spiritualia Verbi et ecclesiae, quae homo ex amore haurit, ac intellectus confirmat, maneant apud hominem, non autem similiter civilia et politica; quia spiritualia in supremam mentis regionem scandunt, et ibi se formant. Causa est, quia ibi est introitus Domini cum Divinis veris et bonis apud hominem, et sicut templum in quo est. At civilia et politica, quia mundi sunt, inferiora mentis occupant, et quaedam ibi sunt sicut aediculae extra templum, et quaedam sicut atria, per quae intrandum est; quod spiritualia ecclesiae in suprema regione mentis habitent, est quoque causa, quia illa propria sunt animae, et spectant ejus vitam aeternam, et anima est in supremis, et nutritio ejus non ex aliis cibis quam ex spiritualibus est. Quare Dominus Se vocat Panem; dicit enim, Ego sum Panis vivens, qui e Caelo descendit; si quis comederit ex hoc Pane, vivet in aeternum" (Joh. vi. (1)51). In illa regione etiam residet amor hominis, qui facit ejus beatitudinem post mortem, et ibi etiam principaliter residet ejus liberum arbitrium in spiritualibus, et ex hoc omne liberum, quod homini in naturalibus est, descendit; et quia origo ejus ibi est, communicat id cum omnibus liberis arbitriis in naturalibus, et per illa assumit amor in supremis regnans omne quod sibi conducit. Est communicatio sicut venae fontis cum aquis ejus inde, et sicut ipsum prolificum seminis cum omnibus et singulis arboris, imprimis cum fructibus, in quibus se renovat. Si vero quis negat liberum arbitrium in spiritualibus, et inde rejicit illud, is facit sibi alium fontem, et illuc aperit venam, et commutat liberum spirituale in liberum mere naturale, et tandem in infernale. Hoc liberum etiam fit sicut prolificum seminis, quod etiam libere transit caudicem et ramos in fructus, qui ex scaturigine sua intus sunt putres.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church