True Christian Religion (Ager) n. 492

Previous Number Next Number See English 

492. His adjiciam hoc Memorabile:-

Aliquoties audivi e caelo demissas voces de bono charitatis, quae pertransibant mundum spirituum, et penetrabant in infernum usque ad profundum ejus; et quod illae voces in progressione verterentur in talia, quae plane opposita erant bono charitatis, et tandem in illa quae odii contra proximum erant: indicium, quod omne quod a Domino procedit sit bonum, et quod a spiritibus in inferno vertatur in malum. Simile factum est cum aliquibus veris fidei, quae in procedendo vertebantur in falsa veris opposita: ipsa enim forma recipiens vertit incidentia in tale quod sibi concordat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church