True Christian Religion (Ager) n. 258

Previous Number Next Number See English 

258. Quod damnosum sit confirmare apparentias veri, quae in Verbo sunt, quoniam per id fit fallacia, et sic Divinum Verum, quod intus latet, destruitur, ipsa causa est, quia omnia et singula sensus litterae Verbi communicant cum caelo, nam ut supra ostensum est, omnibus et singulis sensus litterae ejus inest sensus spiritualis, et hic aperitur dum transit ab homine ad caelum; ac omnia sensus spiritualis sunt genuina vera; quare dum homo in falsis est, et applicat sensum litterae ad illa, tunc inibi falsa sunt; et dum intrant falsa, dissipantur vera, quod fit in via ab homine ad caelum: et hoc fit comparative sicut vesica nitida felle repleta, projicitur ad alterum, quae antequam ad illum venit, in aere frangitur, et fel circumspargitur; ad quod, dum alter aerem felle infectum sentit, se avertit, et quoque occludit os, ne tingat linguam ejus; et est sicut uter cinctus termitibus cedri, in quo acetum vermiculis plenum est, ac uter in via rumpitur, ac nidor ejus sentitur ab altero, qui tunc illico ex nausea, nidorem ejus, ne influat in nares ejus, quodam ventilabro dissipat. Est quoque sicut amygdalum in crusta, intra quam loco amygdali est coluber recens natus; et crusta illa evellitur, et colubellus ille apparet vento ferri in oculos alterius, quod hic se avertat, ne id fiat; ex se patet. Simile est cum lectione Verbi ab homine, qui in falsis est, et ad falsa sua applicat aliqua sensus litterae Verbi, quod tunc rejiciatur in via ad caelum, ne tale quid influat, ac angelos infestet; falsum enim dum tangit verum, est sicut acumen acus dum tangit fibrillam nervi, aut pupillam oculi; quod fibrilla nervi se illico revolvat in spiram et se in se recipiat, notum est; similiter quod oculus ad primum tactum ejus palpebris se obvolvat. Ex his patet quod verum falsificatum auferat communicationem cum caelo, et claudat illud. Haec causa est, quod confirmare aliquod falsum haereticum, damnosum sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church