259. Verbum est sicut hortus, qui paradisus caelestis vocandus est, in quo cupediae et deliciae omnis generis sunt; cupediae ex fructibus et deliciae ex floribus, in cujus medio sunt arbores vitae, juxta quas fontes aquae vivae; et circum hortum sunt arbores silvae. Homo qui ex Doctrina in Divinis veris est, in medio est, ubi sunt arbores vitae, et actualiter cupediis et deliciis ejus fruitur; homo autem qui non ex doctrina in veris est, sed ex solo sensu litterae, is in circuitu est, et videt modo silvestria: at qui in doctrina religionis falsae est, et falsum ejus apud se confirmavit, ne quidem in silva est, sed extra illam in campo arenoso, ubi nec gramen. Quod etiam talis status illorum post mortem sit, in opere De Caelo et Inferno, ostensum est.