True Christian Religion (Ager) n. 257

Previous Number Next Number See English 

257. Quod plura in sensu litterae Verbi sint apparentiae veri, in quibus vera genuina latent, et quod non damnosum sit secundum apparentias veri simpliciter cogitare, et quoque loqui, sed quod damnosum sit illas confirmare, quoniam per confirmationem destruitur Divinum Verum quod intus latet, illustrari etiam potest per exemplum in natura; quod adfertur, quia naturale clarius illustrat et docet, quam spirituale. Coram oculis apparet, sicut quod sol quovis die circum tellurem feratur, et quoque semel quotannis; inde dicitur, quod Sol oriatur et occidat; quod faciat mane, meridiem, vesperam, et noctem, et quoque tempora veris, aestatis, autumni, et hiemis, et sic dies et annos; cum tamen sol immotus stat, est enim oceanus igneus, et tellus circumvolvitur cottidie, et circumfertur quotannis. Homo, qui ex simplicitate et ex ignorantia cogitat quod sol circumferatur, non destruit veritatem naturalem, quae est, quod tellus rotetur circum axem, et quotannis feratur secundum eclipticam. At qui confirmat apparentem solis motum, per ratiocinia ex naturali homine, et plus qui per Verbum quia ibi dicitur quod sol oriatur et occidat, ille infirmat veritatem, et destruit illam; et postea vix potest videre illam, tametsi ad oculum ostenderetur, quod universum caelum astriferum similiter cottidie et quotannis ad apparentiam circumferatur, et tamen ne quidem una stella e loco suo fixo ab altera removeatur. Quod sol moveatur, est apparens verum; at quod non moveatur, est genuinum verum; attamen quisque loquitur secundum apparens verum, dicendo quod sol oriatur et occidat; et hoc licet, quia non potest aliter; sed cogitare secundum illud ex confirmatione, hoc intellectum rationalem hebetat et opacat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church