True Christian Religion (Ager) n. 241

Previous Number Next Number See English 

241. Quod Verbum in caelo attinet, hoc scriptum est stilo spirituali, qui prorsus differt a stilo naturali; stilus spiritualis consistit ex meris litteris, quarum unaquaevis involvit quendam sensum, et sunt lineolae, strophae et punctationes supra et inter litteras, et in illis, quae exaltant sensum. Litterae apud angelos regni spiritualis sunt similes litteris typographicis in nostro mundo; et litterae apud angelos regni caelestis sunt apud quosdam similes litteris Arabicis, apud quosdam litteris vetustis Hebraicis, sed inflexis supra et infra, cum signaturis supra, inter, et intra; harum etiam quaelibet involvit integrum sensum. [2.] Quia talis est scriptura illorum, ideo nomina personarum et locorum in Verbo apud illos signata sunt inde a sapientibus intelligitur quid spirituale et caeleste per quodlibet significatur; sicut per Mosen Verbum Dei per illum scriptum, et in communi sensu Verbum Historicum; per Eliam Propheticum; per Abrahamum, Isacum et Jacobum Dominus quoad Divinum caeleste, Divinum spirituale, et Divinum naturale; per Aharonem sacerdotium, per Davidem regium, utrumque Domini; per nomina filiorum Jacobi, seu duodecim tribuum Israelis, varia caeli et ecclesiae; similia per nomina duodecim discipulorum Domini; per Zionem et Hierosolymam ecclesia quoad doctrinam e Verbo; per terram Canaanem ipsa ecclesia per loca et urbes ibi cis et trans Jordanem, varia quae ecclesiae et ejus doctrinae sunt. Simile est cum numeris; Iii nec in verbis quae in caelo, sunt, sed pro illis res, quibus numeri correspondent. Ex his constare potest, quod Verbum in caelo sit quoad sensum litteralem simile, et simul correspondens nostro Verbo, et sic quod unum sint. [3.] Hoc mirabile est, quod Verbum in caelis ita scriptum sit, ut simplices illud simpliciter intelligant, ac ut sapientes sapienter; sunt enim plures strophae et signaturae supra litteras, quae, ut dictum est, exaltant sensum; simplices ad illas non attendunt, nec illas norunt: at sapientes attendunt, quisque secundum suam sapientiam usque ad summam. Exemplar Verbi ab angelis a Domino inspiratis scriptum, apud unamquamque societatem majorem, in sacrario ejus, repositum est, ne Verbum quoad aliquod punctum alibi immutetur. Verbum, quod in nostro mundo est, simile est Verbo caeli in eo, quod simplices illud simpliciter intelligant, et sapientes sapienter; sed hoc fit alio modo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church