True Christian Religion (Ager) n. 242

Previous Number Next Number See English 

242. Quod omnis sapientia sit angelis per Verbum, hoc fatentur ipsi: nam quantum in Verbi intellectu sunt, tantum in luce sunt. Lux caeli est Divina Sapientia, quae coram oculis eorum est lux. In sacrario in [1]quo exemplar repositum est, est lux flammea et candida, excedens omnem gradum lucis, quae extra illud in caelo est. Sapientia angelorum caelestium excedit sapientiam angelorum spiritualium, paene sicut sapientia horum angelorum excedit sapientiam hominum; et hoc ex causa, quia angeli caelestes in bono amoris a Domino sunt, et angeli spirituales in veris sapientiae a Domino sunt; et ubi bonum amoris est, ibi residet sapientia simul; at ubi Vera sunt, ibi non residet plus sapientiae, quam quantum simul bonum amoris. Haec causa est, quod Verbum in regno caelesti Domini aliter scriptum sit quam in regno spirituali Ipsius; nam in Verbo regni caelestis sunt expressa bona amoris, et signa sunt affectiones amoris; at in Verbo regni spiritualis sunt expressa vera sapientiae, et signa sunt perceptiones interiores veri. Ex his concludi potest, qualis sapientia in Verbo, quod in mundo est, recondita latet; in illo enim latet omnis sapientia angelica, quae ineffabilis est; et in illam venit homo post mortem, qui a Domino per Verbum angelus fit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church