71. Amor sui etiam talis est, ut quantum illi laxantur frena, hoc est, removentur vincula externa, quae sunt timores pro lege et ejus poenis, proque jactura famae, honoris, lucri, functionis et vitae, tantum ruat, usque ut non modo imperare velit super universum terrarum orbem, sed etiam super caelum, et super ipsum Divinum; nusquam est ei aliquis terminus seu finis. Hoc latet in unoquovis qui in amore sui est, tametsi non patet coram mundo, ubi eum dicta frena et vincula retinent; et quisque talis, ubi obviam fit impossibile, ibi subsistit usque dum fit possibile. Ex his et illis est, quod homo, qui in tali amore est, non sciat quod talis vesana absque limite cupido in illo lateat. Quod tamen ita sit, nemo non potest videre apud potentes et reges, quibus non talia frena, vincula, et impossibilia sunt, qui ruunt et subjugant provincias et regna, quantum illis succedit, et adspirant ad potentiam et gloriam ultra limites; et adhuc magis apud illos qui dominatum extendunt in caelum, et omnem potentiam Divinam Domini in se transferunt, et continue cupiunt ultra.