Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. Sunt duo dominii genera; unum est amoris ergo proximum, et alterum est amoris sui. Haec duo dominia sunt in sua essentia sibi prorsus opposita. Qui dominatur ex amore erga proximum, is vult omnibus bonum, et nihil plus amat quam usus praestare, ita servire aliis (servire aliis est aliis ex bene velle benefacere, et usus praestare); hoc ejus amor est, et hoc jucundum cordis ejus; is quoque quantum evehitur ad dignitates, tantum quoque laetatur, verum non propter dignitates, sed propter usus, quos tunc in pluri copia, et in majori gradu, praestare potest: tale dominium est in caelis. At qui dominatur ex amore sui, is vult nulli bonum, sed solum sibi et suis; usus quos praestat, sunt propter sui honorem et gloriam, quae ei sunt soli usus; servire aliis est ei propter finem ut serviatur, honoretur, et dominetur; ambit dignitates non propter bona quae praestet, sed ut in eminentia et gloria sit, et inde in sui cordis jucundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church