70. Porro, quantum quis in amore caelesti est, qui est amare usus et bona, et affici jucundo cordis cum illa praestat, tantum ducitur a Domino, quia ille amor est in quo Ipse, et qui ab Ipso: at quantum aliquis in amore sui est, tantum ducitur a semet; et quantum ducitur a semet, tantum ducitur a proprio suo, ac proprium hominis non est nisi quam malum, est enim malum ejus hereditarium, quod est se amare prae Deo, et mundum prae caelo.