69. Ex comparatione cum amore caelesti, constare potest qualis est amor sui. Amor caelestis est amare usus propter usus, seu bona propter bona, quae homo praestat ecclesiae, patriae, societati humanae, et concivi; at qui amat illa propter se, is non amat illa aliter quam famulitia, quia serviunt sibi: inde sequitur quod qui in amore sui est, velit ut ecclesia, patria, societates humanae, et concives, serviant sibi, et non is illis; ponit se supra illos, et illos infra se.