Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. De Fallaciis Sensuum, in quibus mere naturales et sensuales homines sunt (de quibus supra in Doctrina, n. 45). Quod mere naturales et sensuales homines ex fallaciis sensuum cogitent et ratiocinentur (n. 5084, 5700, 6948, 6949, 7693). Quales fallaciae sensuum sunt (n. 5084, 5094, 6400, 6948). Quibus haec adjicientur: -Sunt fallaciae sensuum in naturalibus, in civilibus, in moralibus, et in spiritualibus, in singulis multae. Sed hic aliquas in spiritualibus recensere volo. Qui cogitat ex fallaciis sensuum, is non potest intelligere, (1.) Quod homo possit post mortem apparere ut homo, nec gaudere sensibus sicut prius; ita nec angeli. (2.) Quod anima sit modo aliquod vitale, pure aethereum, de quo non aliqua idea haberi potest. (3.) Quod solum corpus sit quod sentit, videt et audit. (4.) Quod homo sit similis bestiae, modo quod homo possit loqui ex cogitatione. (5.) Quod Natura sit omne et primum, ex qua omnia. (6.) Quod homo imbuat et discat cogitare per influxum interioris Naturae et ejus ordinis. (7.) Quod spirituale non sit; et si est, quod sit purius naturale. (8.) Quod homo non possit frui aliqua beatitudine, ablatis jucundis amoris gloriae, honoris, lucri. (9.) Quod conscientia sit modo aegritudo animi ex infirmitate corporis, et ex non successibus. (10.) Quod Amor Divinus Domini sit amor gloriae. (11.) Quod Providentia non sit, sed quod ex propria prudentia et intelligentia fluant omnia. (12.) Quod honores et divitiae sint reales benedictiones quae dantur a Deo. Praeter similia plura. Tales sunt fallaciae sensuum in spiritualibus. Inde constare potest quod caelestia non capi possint ab illis qui mere naturales et sensuales sunt. Mere naturales et sensuales sunt quibus internus spiritualis homo clausus est, ac naturalis modo apertus. {1}Cogitant, (2.) pro "2. Cogitant"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church