Spiritual Experiences n. 4481

Previous Number Next Number See English

4481.

Dictum iis, quod homo secum in alteram vitam trahat omnes status boni et mali, tum omnia quae egit et quae cogitavit, quae didicit, quae loquutus, omnium minima in alteram vitam, et quod ne hilum perdat ab iis; et quod successive redeant, sicut temperantur a Domino: tum quod omnes status et omnes cogitationes, loquelae et actus similiter remaneant, quae in altera vita, et hoc in aeternum, ita quod nihil usquam pereat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church