Ratiocinatio quorundam quod peccata abstergantur in altera vita, et sic justificentur momento
Quia opinio haec, quod justificentur homines, quamcunque vitam egerunt, momento, si vel foret ultima mortis hora, et haec opinio seu potius haeresis invaluit in universo orbe Christiano, ubicunque fere aliqua doctrina fidei est, de hac ratiocinati sunt, seque confirmarunt etiam ex eo, quod viderent quosdam in coelum introduci subito, et quod visum tunc quod deponerent exteriora sicut vestes, ita exuerent ea, nescientes vel non volentes intelligere, quod illa fiant in certis statibus, cum sopita sunt exteriora, et quod depositiones quasi vestium sint apparentiae inde, quod societates tunc externae illis auferantur, et tunc ita apparet, dum enim elevantur in coelum, tunc societates externae quoque auferuntur, alioquin foret contrarium quod resisteret.