4479.
Praeterea sirenes tales sunt, ut nusquam aliquis homo, qui semel pro nihil existimavit adulteria, et talia, et sic se quoad cogitationem immiserit talium consortio in altera vita, possit evitare quin usque ad finem vitae captivatus sit, nam minima cogitationum flectunt innumeris, et jucundant, et faciunt ut homo pereat; et hoc tempore adhuc magis, cum talis turba aucta sit, et quia spiritus tolerantur in mundo spirituum quoad tempus: quare caveant sibi homines ab actualibus, sic denique potest abstinere malis, actualitates trahunt habitum, et induunt speciem naturae, sicut qui furtis se exercuerunt, et sic augentur mala cum eorum jucundis, et sic auferuntur a sirenibus multiplicatis, sicut quoddam lignum in torrente. Talis turba nempe sirenum prae prioribus temporibus hodie valde multiplicatur.