Spiritual Experiences n. 4482

Previous Number Next Number See English

4482.

Putarunt quidam quod illi qui in secundum coelum, et in tertium elevantur, sint absque illis externis, talem ideam ceperunt, sed dictum illis quod omnia secum habeant; etiam angeli, et quod alioquin non subsistere aut vivere possint, quod corroboratum est per simile, sicut instrumentum musicum, clavichordium, viol et similia, nisi habeant lignum, cui nervi aut chordae alligatae sint, non sonare possint, nunc quod talem sonum habeant, quale lignum, et ejus qualitas et extensio, ita correspondentia erit externorum cum internis, ut angeli sunt: iterum illustratum est per id, quod angeli forent, si absque externis correspondentibus, sicut corpus absque pedibus, et nunc intimi sicut caput absque corpore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church