Spiritual Experiences (Buss) n. 4470

Previous Number Next Number See English 

4470. De Jesuitis Jesuitae apparent simul antrorsum superne et a tergo superne utrinque simul, subjectum habebant sub natibus in inferno, qui me per diem unum alterumque infestabat, ostensus mihi quoque qualis in vita apparuit facie; facinorosa, flagitiosa et prophana, quae is patravit, et per eum Jesuitae non possunt describi, sunt prophanissimi omnium. Erant alii etiam Jesuitarum discipuli ita dicti, separati ab illis, habentes subjectum faeminam spurcam super caput, et simul operabantur cum illo sub natibus in inferno, prophana quae fecerunt, nec describi possunt; repraesentati per serpentes diversi generis, viperinos, aliter maculatos, magis minusque venenatos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church