4471. De statu spirituum malorum antequam et cum demittantur in infernum in genere Animae malae seu spiritus mali redeunt primum in vitam suam, dein in mundo spirituum malitias suas secundum suas indoles exercent, et tunc cum excedunt vitae suae jucundum, puniuntur, et hoc tam saepe usque dum absterrentur, quod fieri potest, ad 20, 50, 100, 200 vices et plures, sed usque providetur a Domino ne bonis mala inferant, et quae inferre conantur, illa vertuntur a Domino in bonum, sunt tentationes per quas fortificantur; cum ita transegerint vitam per aliquot annos, et malitias suas exercuerint, tunc colligunt mala sua, et fiunt non nisi quam mala sui generis, et bona tunc illis auferuntur, ita tandem eorum malitia consummatur, usque dum perterriti sint a faciendo mala, ita in infernum se praecipitant, ubi tales, et ibi se mutuo cruciant vario modo, secundum omnem eorum magiam, ac interea sedent sicut sceleta, aut deformes corpore et facie, et quandoque cruciantur interius, et passim tunc remittuntur inter se in jucunda, sed redeunt ad illa quae dicta, tunc non hiscunt assurgere in mundum spirituum, nam sciunt illico, quod iis punitiones graves, ideo recedunt in sua inferna: tandem post plura saecula, cum ita cruciati sunt, tunc corporea eorum jucunda sopiri aliquatenus possunt, et quandoque tunc elevantur in mundum spirituum, ut serviant pro vilissimis usibus, cum exigua vita, et cum vix aliquo jucundo; nam nullus non natus in mundo, in alteram vitam transit, et nullus cruciatur aut punitur nisi ut aliquis usus inde, omnia ibi propter usum: talis est sors malorum.