4469. De indole spirituum Quod indolem spirituum attinet, videtur nunc se habere sicut involuntarium, quia involuntarium est eorum, quia ex indole seu natura sibi comparata, aut quasi ex instinctu [agunt]; quare voluntaria quae imprimis sunt memoriae exterioris, recondita sunt, seu non in usum iis revocare licet: quibus permittitur illa in usum revocare, sunt infelices, nam illis permittitur descendere in mundana et corporea, et sic iterum putrescere, et diriora aliis pati; cuidam magae hoc permissum, quia ita cupivit, et ea implevit sphaeram ita, ut quasi non spiritus esset sed homo, ita loquuta, ita cogitavit.