4468. De quadam poena infernali Quaedam magica subjectum prophanum magicarum in et sic in caetera viscera corporis, secundum cognitiones, quas adeptus, et sic perdere totum me, et hoc cogitabat me nesciente, sed mox detecta, factus est tumultus, et delata a tergo, et excitata ibi quaedam inferna; postea sinistrorsum antrorsum, et satis diu graves poenas passa; sed usque tale inhaerebat phantasiae, et a magicis aliis sufflabatur, tunc permissum ut aliquid detegeret, et quia intrare voluit ideis illuc, ita in sphaeram coelestem spiritualem [elevata], eaque elevatione visa est pendula sicut quaedam larva, et ita pendula tenebatur, et cum remissa dicebat se ingentes cruciatus sustinuisse, alia quoque deliberabat similiter in se, et illa quoque similiter sicut larva pendula facta, et cum remissa dicebat, quod cruciatus majores sustinuerit, quam quos potuit describere; et hoc ex causa quia tunc in sphaerae angelicae omnium primum limen ideis elevatae sunt: inde sibi contraxerunt eam naturam, ut phantasticae earum ideae illuc elevari possent, ut sic si non abstinerent, etiam tali inferno cruciarentur.