Spiritual Experiences (Buss) n. 4438

Previous Number Next Number See English 

4438. De influxu Domini in Ecclesiam, ab omnibus, [quod] sit instar cordis Dictum quod Ecclesia Domini sit instar cordis et pulmonum, et quod inde influat in caeteros, perceptum quomodo se habeat, quod nempe sicut in homine, quod caetera viscera, quae minoris usus sunt, inde vivant; ita Regnum Domini in aliqua tellure: influxus quod sit a pluribus, et innumeris in unumquemvis, constat ab experientia apud me, imo quod sit in unamquamvis ideam a multis, ab universo coelo, secundum affinitates, sicut in corpore humano; aut etiam sicut per plures musculos dissitos a se invicem, et per adhuc plures fibras motrices, una actio: quod etiam constare potuit ab experientia, quod a lascivis faeminis simul unum pulchrum exstiterit, ita ab innumeris format Dominus unum secundum beneplacitum Ipsius, ita etiam se habet cum Ecclesia Domini in terris, angeli habitant apud eos, qui in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt, ubi est instar cordis et pulmonis, ita apud hominem in tellure; cum vero nulla Ecclesia, removentur illi, ita non dari potest per plurimas angelorum societates influxus, ne quidem in dissitos inde, nam nullibi est conjunctio proxima, ut inde derivatio in alios, et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church