4437. De statu animarum post mortem ex somnio Qualis status animarum post mortem sit, quomodo vident, sentiunt, et fruuntur caeteris sensibus, cum affectionibus, ostensum mihi est per somnium, in quod missus, tunc enim corporea sopita sunt, quasi mortua, magis apud me, quia spiritus apud me separatius a corpore agit quam apud alium, et vidi urbem, cum aedificiis, nundinas cum omnis generis utensilibus pro infantibus pueris, et haec diu, vagando per urbem huc illuc inter multum populum, homines in abundantia erant, quae omnia vidi tam exstanter, ut nusquam oculis corporis exstantius spectari possint; putabam me prorsus vigilem, et cogitavi quomodo in urbem hanc veni, num per miraculum, et passim quod quidem oblata mihi illa videre, visu spiritus non corporis, sed usque quod talia essent, ut nusquam negari potuisset quin sint, tam vive apparuerunt omnia, perstabant haec per horam illa videndo; evigilatus miratus quod esset somnium, et optavi, nisi alia causa retraxisset, quod vellem in illo statu esse, loquutus cum spiritibus, qui introducebant, postea.